monumenta.ch > Isidorus > 6
Isidorus, De Natura Rerum, V. De Concordia mensium. <<<     >>> VII. De temporibus.

CAPUT VI. De annis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. VI.---N. 1. Annus est circuitus solis ac reditus. Macrob., lib. I in Somn., cap. 6: Anfractum solis ac reditum annum vocans: anfractum propter Zodiaci ambitum; reditum, quia eadem signa per annos singulos certa lege metitur.

Ibid. Vulgata, ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro. AREV.

]
Annus est circuitus solis ac reditus per duodecim menses. Cuius quidem nomen figurate significat omne tempus vitae huius, sicut per Isaiam dicitur: Praedicare annum Domini acceptabilem. Quoniam non ille quo Dominus praedicavit, solus fuit acceptabilis, sed et totum tempus, iuxta quod ait Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile. Finem denique huius anni diem iudicii adiunxit, dicens: Praedicare annum Domini, et diem retributionis.
2 [

2. Alii ab Aequinoctio verno, ut Hebraei. Post Moysen, nam antea ab autumno putabant.

Ibid. Alii a solstitio, ut Graeci. Non dixit a quo solstitio: atqui constat Graecis duo anni fuisse initia, eaque a duobus solstitiis ducta. Unum naturale a Bruma, quo respexisse putatur Terentius in Phormione: Aruspex vetuit ante Brumam aliquid novi Incipere. Alterum civile, qua ratione νεὸν ἐνιαυτὸν μετὰ θερινὰς τροπὰς, VI de Legib., vocat Plato. Idque propter Olympicum certamen, quod proximo post solstitium aestivum plenilunio celebrabatur. De hoc posteriori initio locutum Isidorum potius reor. Nam et hoc solum solstitium veteres appellavere.

]
Annum autem, quasi anum, dici quidam putant, id est, circulum. Unde et annuli dicti sunt diminutive. Principium autem anni alii a bruma putant, ut populi Romani; alii ab aequinoctio verno, ut Hebraei; alii a solstitio, ut Graeci; alii ab autumno, ut Aegyptii. Annum autem sapientes huius mundi partim civilem, partim naturalem, partim magnum esse dixerunt. Civilis annus est, qui in unius astri recursu per menses duodecim terminatur.
3 [

3. Sed a Milesio quodam philosopho. Laert., in Thalete, et Plutarch. II de Placitis philosophorum. Sed quis hunc annum naturalem appellavit? Lunaris, igitur, legendum? Ne id quidem satis placet.

Ibid. Quem annum antiqui sexcentesimo anno. Cur ita ediderimus repugnantibus omnibus libris, ratio reddenda est. Nam in Impress. et Manuscriptis vetustioribus, ut in Ovet., Goth., vicesimo, in alio pervetusto XX anno legitur. Hanc rationem qui expedire non quiverunt, undevicesimo fecerunt, ut est in aliis duobus recentioribus Manuscriptis Valent. et Malacitan., annum, scilicet, magnum cum decemnovenali lunae cyclo nullo neque exemplo, neque ratione confundentes. Nam neque quisquam ita locutus est, neque in eo lunari circulo sidera omnia, sed luna sola ad ordinem suum redit. Ita sane (inquies) sed quid vicesimo, vel undevicesimo cum sexcentesimo, aut cur sexcentesimo recta scriptura putabitur? Beda, qui huius libri plurima in suos de Nat. Rer. et ratione temporum transtulit, cap. 9 libri de Ratione temp., prioris Editionis, ita scribit: Annus magnus est dum omnia sidera, certis cursibus exactis, ad locum suum revertuntur, quem sexcentis annis solaribus Iosephus dicit impleri. Item. lib. de Nat. Rer., posterioris Edit., cap. 35: Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere, recurrunt. De quo Iosephus in primo Antiquitatum libro, cum longaevitatem primorum hominum describeret, ita meminit: Nullus autem ad vitam modernam, et annorum brevitatem, quibus nunc vivimus, vitam comparans antiquorum, putet falsa quae de illis sunt dicta; et eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, credat neque illos ad vitae illius longitudinem pervenisse. Illi namque, cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad maius tempus existerent praeparata, tantorum annorum curriculis rite vivebant; deinde propter virtutes, et gloriosas utilitates, quas iugiter perscrutabantur, id est, astrologiam, et geometricam, Deus eis amplius vivendi spatium condonavit; quae nunc haud ediscere potuissent, nisi sexcentis viverent annis, per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Varietatem autem hanc peperit anceps lectori scriptura huiusmodi: VIC o., e qua vel vicesimo, vel sexcentesimo cuivis promptum facere. Non est autem hic annus ille magnus vere vertens Platonicus, de quo Cicero in Somn. Scip., in illo enim sidera omnino omnia, in hoc vero errantia tantum ad loca unde profecta sunt simul revertuntur. Atque hunc etiam annum magnum definit lib. V Etymolog.: Qui fit omnibus planetis in eumdem locum recurrentibus post annos solstitiales plurimos. Et Balbus apud Ciceronem, lib. II de Natura deorum: Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt. Qui tunc efficitur, cum solis et lunae, et quinque errantium ad eamdem inter se comparationem, confectis omnium spatiis, est facta conversio. Quod autem antiquorum nomine unum Iosephum intellexerit Isidorus, more suo fecit. Sed ne longius abeamus, eodem modo, cap. 4 praecedenti, de Hygino dixit: Mensem autem antiqui definierunt, quandiu Luna Zodiacum circulum perducitur.

Ibid. Alii, quem annum antiqui magnum vocaverunt, unde a vicesimo anno finiri, vel adimpleri dixerunt. Al., quem annum antiqui DXXXII, undevigesimo anno finiri, vel impleri dixerunt. AREV.

]
Annus naturalis est, cum se soli luna supponit, ut inter orbem solis et oculos nostros media facta, tenebras totius efficiat solis, quod dicitur eclipsis; cuius ratio diutius obscura fuit, sed a Milesio quodam philosopho exposita est. Annus magnus dicitur, quo omnia sidera certis temporibus, numerisque completis, ad suum locum vel ordinem revertuntur. Quem annum antiqui sexcentesimo anno finiri, vel adimpleri dixerunt.
4 [

4. Solstitialis annus. Verba sunt Ambrosii, lib. IV, cap. 5.

Ibid. Annus iubilaeus. De quo Levit. XXV.

Ibid. Alii, iuxta legem clangebatur tubis. AREV.

]
Solstitialis annus est, cum sol, expleto per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit recurrit; ipse est solaris annus, vel civilis, qui diebus CCCLXV peragitur. Annus lunaris communis est, qui per XII lunares menses decurrit, id est, dies CCCLIV. Annus embolismus est qui lunas XIII et dies CCCLXXXIV habere monstratur, in quo anno longius dies Paschae protenditur. Annus bissextilis est in quo unius diei per quadriennium ex quadrantis ratione summa colligitur. Annus iubilaeus est remissionis, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, XLIX annis texitur, in quo iuxta legem clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio.
5 [

5. Olympias. Olympias quarto anno exacto, quinto inito, agebatur; lustrum quinto expleto condebatur. Quare quinquennes olympiadas, et quinquennia lustra apud auctores reperiri nihil mirum. Vid. V Etymolog., cap. 37.

]
Olympias autem est apud Graecos annus quartus, ab Olympio agone, qui venit transactis annis quatuor. In quibus finem sortitur agonis tempus, propter quadriennii cursum solis, et propterea quod singulis annis trium horarum consumptione in quadriennium dies unus completur. Hoc tempore mittebant circum civitates admonere, ut non solum undique, sed etiam ab omni genere, omnique aetate et sexu conveniretur.
6 [

6. Indictiones Romani invenerunt. Quarum initia et causas alii retulere, qui de emend. temporum scripserunt.

Ibid. Fragmentum de indictione ex Codice Albanio exstat in appendice 6 ad Etymolog., lib. V, cap. 36. AREV.

]
Lustrum quinquennii tempus est apud Romanos. Dictum autem lustrum, quia census per quinquennium in republica agebatur. Deinde post per actum censum, sacrificio facto, urbs Roma lustrabatur. Indictiones Romani invenerunt, quae per singulos annos usque ad quintum decimum venientes, rursus ad primi anni principium revolvuntur.
7 [

7. Dicta autem aera. Eadem lib. V Etymolog.

]
Aera quoque Caesaris Augusti tempore posita est. Dicta autem aera, ex quo orbis aes reddere professus est Romano populo. Aera a die Kalendarum Ianuariarum accrescit. Bissextus autem, a sexto Kalendas Martii usque ad diem pridie Kalendarum, in lunae cursu apponitur. Annus Aegyptiorum sine bissexto habet initium quarto Kalendas Septembris, cum bissexto autem a tertio Kalendarum suprascriptarum.